ARELATUM

ARELATUM
ARELATUM
urbs nobilis Archiepiscopalis Galliae Narbonens. secundum quosdam ab Arulo, Priami nepote, vel ab Areli, filio Gad. Gen. c. 46. v. 16. condita: Phocensibus aliis eius originem tribuentibus, eô tempore, quô etiam Massilia exstructa. Sextanorum Colonia Plinio, quod e sexta legione milites coloni eo deducti sint, quam Strabo ad Rhodanum sitam amplissimô emporiô insignem esse scribit. Multarum civitatum decus vocat Amm. Marcellin. Vide Melam l. 2. c. 5. Plin. l. 3. c. 4. Ptol. l. 2. c. 10. Strab. l. 4. Sucton. in Tiber. c. 4. Cassiod. l. 8. ep. 11. Paulin. l. 6. Gregor. Turonens. l. 9. c. 39. 40. et 42. Fortunat. l. 5. c. 2. etc. praeter Caes. Procop. Prosperum, aliosque innumeros. Constantia olim a Constantino Imperatore denominata est, uti docet Ausonio suo Scaliger. Mamiliaria Colonia dici putabatur in veteri Inscriptione, teste Orteliô. Ubi tamen Pontanus Mamillaria legendum ariolatur; quia Festus Avienus, in Ora maritima, ait, Arelatem dictam incolis olim Graecis Thelinen, quod quid aliud quam Mamillaria? ςθηλὴ enim mamilla. Versus Avieni sic se habent;
Arelatus illic civitas attollitur,
Theline vocata sub priore saeculo
Graiô incolente. ---- ----
Causa eiusce appellationis duplex; Forma urbis, et rerum omnium, annonaeque praesertim singularis ubertas. Huc fortasse respexit Ausonius, Gallulam Romam nuncupans. Sic enim ille in Catalog. n. VIII. v. 2.
Gallula Roma Arelas: quam Narbo Martius, et quam
Accolit Alpinis opulenta Vienna colonis.
Roma enim sonat mamilla. Ab illa ruma dicti Romulus et Remus. Plut. Fest. Arelate Strabom dicitur, vel ab Arissas, Graec. quasi Martis populus, vel ab Ara lata, vel linguâ Britannicâ, quasi urbs in loco paludoso exstructa. Gassend in vita Peirescii, p. 89. Vide infra. Reges olim habuit; Postremus corum nomine Boso, cum
Episcopo, quod se non expectâsset in nocte Nativitatis Domini, alapam impegisset, ab Othone Imperatore regnô exutus et in coenobium detrusus est, ex quo tempore regnum Arelatense cessavit, et Romano imperio adnexum est. Vide itidem infra. De nominis origine Bochartus l. 1. Chanaan c. 42. Laith, inquit, Britannis est humiditas, plane ut Ebraeis Lachuth; unde Arelates nomen Camdenus ita deducit, Arelate celeherrima Galliae urbs solô uliginosô, et humidô posita ab ipso situ nomen sumpsisse videtur. Ar enim Britannis super, et laith humidum significat. Ad Orientalem Rhodani alveum, ubi ex adverso incipit regiuncula feracissima, la Camargue vulgo dicta. longitud. 29. 29. latitud. 42. 45. Urbis historia ex Morerio, paucis sic habet. Primitus Colonia fuit Romana dein Sedes Praefecti praetorii in Gallia, ubi singulis annis septem provinciarum conventus agebatur. Constantinus M. postmodum Imperium in Gallia ibi constituit, ut et Constantinus tyr. Maioranus et Avitus. Deficiente Imperiô Romanô a Regibus Burgundiae occupata est. Theodoricus dein Visigothorum Rex ibi diu sedit, urbemque egregiis aedificiis ornavit. Boso primus Rex Arelatensis, circa A. C. 879. cum fil. Ludovico, regnum hoc 43. ann. possedit. Quod post Hugonem III. transiit ad Rodolphum II. Burgund. Regem, cui conradus Pacificus successit, quem Rodolphus III. ignavus excepit. Cuius nepte ductâ, Henricus II. Imperator hoc regnum tenuit. Post varias vicissitudines tandem, ad Principes Andegavenses, Comites Provinciae, pervenit, A. C. 1257. usque ad A. C. 1481. quum ultimus Carolus omnes ditiones suas, in Ludovicum X. Galliae Regem transtulit. Visuntur hodieque illustria hîc Antiquitatis monumenta, Amphitheatrum 60. arcubus insigne, plurimique aquaeductus. Patria fuit Phavorini Philosophi Amobrisii aliorumque clarissimorum Virorum, sedes Academiae, nuper admodum, ibi erectae. Trophimus, primus urbis huius Episcopus fuit, circa A. C. 69. Vide Laetum, Compendio hist. Univ. p. 32. edit. an. 1653. Eiusdem urbis mentio in veterib. nummis passim, ut apparet ex notis PAR. PARL. S. ARL. SAR. TAR. quae in iis occurrunt. Fuit enim ex tribus Fabricis Monetariis in Gallia, sub Imperatorib. Romanis, reliquae erant Lugdunum et Treviri, vide suô locô. Addam ex Valesio: Melae loc. cit. inter urbes Galliae Narbonensis opulentissimas numeratur Sextanorum Arelate: in veteri Inscriptione colonia Arelate; Col. Arelate Sextan. in nummo Cari Caesar. Ptolemaeo in agro Salyum Gentis Galliae Narbonens. ponitur Α᾿ρελᾶτον κολώνια: Ab Ausonio Arelatus vocatur, et inter claras urbes decima collocatur: Eidem quoque Arelas truncatô nomine, unde vulgatum Arles: item Gallica Roma nuncupatur. Et fuit quidem Arelatum simplex primo ac totum in sinistra Rhodani ripa positum: sed postea Constantinus M. in dextra fluminis ripa novam e regione veteris urbem statuit, atque ambas navali ponte iunxit: cuius meminit Ausonius de claris urbibus, n. 8. v. 4.
Praecipitis Rhodani sic intercisa fluentis:
Ut mediam faciat navali ponte plateam.
Prudentius item de vita et virtut. S. Martini, l. 6. Cassiodorus Variar. l. 8. et Gregor. Turonens. l. de gloria Martyrum. Quippe Constantinus opportunitate loci, non procul a mari, in capite Galliarum ad maximum flumen positi, et inter Italiam Hispaniamque medii, plurimum est delectatus: ibique filium Constantinum, postmodum Imperatorem, ex Fausta uxore suscepit, et Episcopos eo convenire adversus Donatistas iussit: Cumque Praefectos Praetoriis per provincias varios institueret, hanc urbem prae reliquis sedem Praefecti Praetorio Galliarum esse voluit, illique magnis a se operibus exornatae, ut Cirtae oppido Numidiae, nomen suum, ut dictum, imposuit: Certe in constitutione Honorii Aug. Constantina urbs vocatur, ibique VII. provinciae, ut in Metropolitana, annis singulis habere concilium iubentur. Nunc, quale primum, iterum simplex est Arelatum, totum ad sinistram Rhodani ripam, novâ urbe cisrhodanicâ a Gotthis aut aliis barbatis excisâ. Hîc olim officina monetae, et Amphitheatrum ac Circus, crebraque ludorum spectacula: hodieque superest Amphitheatrum, constans fornicibus 56. quod a cavea vel arena, ludis gladiatoriis et ferarum venationibus destinata, vulgo Arenas vocant. Palatii Arelatensis a Romanis ibi quondam exstructi mentio fit in Eumeni Panegyr. Constantim, ubi Maximianus Herculis tertio usurpavit imperium, et Aetius Patritius ac Magister untriusque militiae plerumque habitavit. Ex Notit. quoque Imperii Romani discimus, Honorii (cuius ut et Valentiniani specialibus privilegiis et matris omnium Galliarum appellatione decorata est) principatu, fuisse Praepositum Thesaurorum Arelatensium; Procuratorem Monetae Arelatensis; Procuratorem Cynegii Arelatensis Viennensis provinciae; Praepositum Barbaricariorum seu Argentariorum Arelatensium, et in provinc. Gallia Ripariensi, i. c. in parte Viennensis ripae Rhodani apposita, Praefectum Classis flumims Rhodani Viennae, sive Arelati. Fuit Metropolis iam Honorii tempore circa A. C. 417. quô Patroclus eius Praesul erat; et tamen nonnisi recentiores Notitiae provinciam Arelatensem a Viennensi separârunt, in qua 8. Episcopos numerant, Arelatensi Burgundiae Archiepiscopo suffragantes, qui postea ad quatuor sunt redacti, Massiliensem, Arausicum, Tricastinensem et Telonensem; Avenione Metropoli factâ et Vasione, Cabellione ac Carpentoracte sedibus ei subiectis Arelatoque ademptis. Album Arelatum vocat Rogerius Hovedenus, qui in ann. 1200. desinit, Arle le Blanc: contra Agatham civitatem nigram appellatam esse quidam scribunt: quam ob causam, in abdito est. Patria fuit Favorini Philosophi, quem Graece scripsiste Hadriani Principatu A. Gellius l. 20. c. 1. docer, et fuit apud Arelatenses Graeca lingua multo in usu: idque propter Massiliae viciniam. Ibidem Syri et Iudaei multi olim; Gothi quoque, Burgundiones et Franci: florens enim hîc commercium. Theodulfus Episcopus Aurelian. sic de urbe, iam ante annos 850.
Quis bene compsitis, nos tandem opulenta recepit
Urbs Arelas, cives qam statuêre sibi:
Urbs arelas, aliis quae pluribus urbibus exstat
Prima, gradu tamen est Narbo secunda tibi.
Vide pluta de hac urbe apud Hadr. Vales. Notit. Gall. et de Regno Arelatensi, Nobiliss. inprimis Conringium tract. de finibus Imperii, ut et infra in voce Boso. Concilium ibi habitum A. C. 314. contra Donatistas, praesente Imperatore Constantinô. Dein ab Arianis aliud celebratum, A. C. 353. quô Paulinus Episcopus Trevirensis damnatus, quod depositioni Athanasii subscribere recusaret. Sequentibus tem poribus alia plura ibi habita, quae non magni momenti. Vide Concilia Franciae, Sanmarth. tom. 1. Saxy Histor. Eccl. Arelatensis. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • BURGUNDIONES quasi BURGWOHNER — BURGUNDIONES, quasi BURGWOHNER Germani nomen occupârunt, ex opere, quia crebra per limitem habitacula constituta Burgos vulgo vocant. Hi quondam subactâ inferiore Germaniâ a Druso et tiberio per castra dispositi in magnam coaluerunt gentem, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROVINCIA Romana — et Provincia simpliciter, Caesari la Provenza, regio Galliae Narbonensis, inter Rhodanum et Alpes maritimas, in qua Galloligures Straboni. Ubi Aquae, Arelatum, et Avenio, metropoles. Ausonius: Fusa per immensum quondam Provincia regnum. Baudrando …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MASSILIA — Graecis Μασσαλία, de qua Florus l. 4. Epitom. Rerum Rom. c. 2. Massilia, inquit Graecula civitas: non pro mollitie nominis, et vallum rumpere. et incendere machinas ausa, et congredi navibus: five quod μάσσειν mollire significat, sive quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Liberius (praetorian prefect) — Petrus Marcellinus Felix Liberius (c. 465 ndash; c. 554) was a Late Roman aristocrat and official, whose career spanned seven decades in the highest offices of both the Ostrogothic Kingdom of Italy and the Eastern Roman Empire. Origins and family …   Wikipedia

  • Tarraconense — Para las distintas provincias eclesiásticas que han llevado ese nombre, véase Provincia Eclesiástica Tarraconense. Tarraconense Provincia del Imperio romano …   Wikipedia Español

  • АРЕЛАТ —    • Arĕlas или Arelate, Arelatum,          Άρελάτη, (н. Arles, где сохранились еще значительные развалины) в Gallia Norbonensis, по обоим берегам Родана цветущий торговый город, с 46 г. до Р. X. ставший римской колонией и тогда получивший… …   Реальный словарь классических древностей

  • Arelāte — (Arĕlas, Arelātum, a. Geogr.), alter Name der Stadt Arles, s.d.; die hier gehaltenen Concilien, Arelatische Concilien, s. u. Arles. Da Boso A. zur Hauptstadt des 879 von ihm gestifteten Cisjuranisch Burgundischen Reichs machte, so hieß dieses… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Arles — Arles, 1) Arrondissement im französischen Departement Rhônemündungen; 2) Hauptstadt darin an der Mündung des Kanals Craponne in die Rhône; Hafen, durch den Canal d Arles mit dem Mittelmeer verbunden, Handel (Seiden , Gold , Silberwaaren …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Burgund — Burgund, frz. Bourgogne, altes Herzogtum, dann bis 1789 franz. Provinz, 25.714 qkm, 1.800.000 E., die jetzigen Dep. Ain, Saône et Loire, Côte d Or, Yonne [Karte: Frankreich I]; fruchtbare Ebenen, reich an Flüssen und Kanälen, ausgezeichneter… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Felicissimus (15) — 15Felicissimus, (30. März), ein Bischof von Arles (Arelate, Arelatum), welchen übrigens das gallicanische Martyrologium von Saussayus nicht hat. (III. 796.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”